라틴어 문장 검색

Sic, nisi vittatis quod erat Cassandra capillis, Procubuit templo, casta Minerva, tuo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 712)
Femina silvestris Lapithas populumque biformem Turpiter adposito vertit in arma mero;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1213)
quem tamen esse deum te dicam, Iane biformis?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권44)
inferias tacitis manibus illa dabunt, annus erat brevior, nec adhuc pia februa norant, nec tu dux mensum, Iane biformis, eras:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권254)
Quaeque ratum triplici pollice netis opus, Quique per infernas horrendo murmure valles Inperiuratae laberis amnis aquae, Quasque ferunt torto vittatis angue capillis Carceris obscuras ante sedere fores;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 4:5)
pater est mihi nempe biformis."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 52:14)
Motus uterque parens nati rata verba biformis fecit et incesto fontem medicamine tinxit."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 35:4)
Creverat opprobrium generis, foedumque patebat matris adulterium monstri novitate biformis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 16:1)
Tibi, Nesse biformis, dicimus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 12:3)
Mopso iaculante biformis accubuit frustraque loqui temptavit Hodites ad mentum lingua mentoque ad guttura fixo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 46:4)
iamque insertato reserarat viscera cultro vittatus de more senex manibusque cruentis tractabat trepidas letali frigore fibras, postremosque animae pulsus in corde tepenti callidus interpres numeris et fine notabat:
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3148)
et lapis illic si stetit, antiquus quem cingere sueverat error fasceolis vel gallinae pulmone rogare, frangitur et nullis violatur Terminus extis, et quae fumificas arbor vittata lucernas servabat, cadit ultrici succisa bipenni.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2352)
vittatus olim pontifex adscitur in signum crucis, aedemque, Laurenti, tuam Vestalis intrat Claudia.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.161)
attonitis ducibus perturbatisque maniplis nutabat virtutum acies errore biformis portenti, ignorans quid amicum credat in illo quidve hostile notet:
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1158)
"scissura domestica turbat rem populi, titubatque foris quod dissidet intus, ergo cavete, viri, ne sit sententia discors Sensibus in nostris, ne secta exotica tectis nascatur conflata odiis, quia fissa voluntas confundit variis arcana biformia fibris, quod sapimus coniungat amor;"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1214)

SEARCH

MENU NAVIGATION